- SEVERUS Alexander
- Alexander SEVERUSpraenomine Aurelius, Imperator Romanus, Urbe Arcenâ genitus, Varii filius ex Mammaea, Heliogabali consobrinus, post huius mortem accipit Imperium, iam mortuô Macrino Caesar a Senatu appellatus. Dominum se appellari vetuit; E XVI. Senatorum consilio, citra sanguinem, imperavit; Rectores provinciis vitae inculpatae, imitatus Christianos in Sacerdonbus, dedit; Iniustos Iudices summô odiô habuit; Vetronium Turrinum, alias sibi familiarem, quod responsa Principis fingendo venderet, fumô neci tradidit, Praecone exclamante, Fumô punitur, qui vendiait fumum. Porro humanitate et liberalitate tantâ fuit, ut ad petendum etiam invitaret, quos sciret nihil petiisse. Adversus Artaxerxem Persarum Regem qui Syriae imminebat, expeditione susceptâ, militarem disciplinam in ea strenue exercuit, saepius quod a Christianis audierat ingeminans, Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Patratô bellô, contra Germanos Galliam infestantes profectus, pecuniâ primo rem tentare statuit, sed ob ide exosus militibus redditus, Maximinô summô exercitus Duce procurante, occisus est Moguntiae A. C. 237. aetat. 29. successore Maximinô. Sub eo satis pacate Ecclesia vixit: namque et Mammea Augusta Christianis favit, atque Antiochiam ad se Origenem evocavit, et ipse Alexander Christum, inter Divos suos, in Larario coluit, uti videre est apud Euseb. Histor. Eccl. l. 6. c. 20. Vide plura de eo apud Herodian. Histor. l. 6. P. Orosium. l. 7. c. 11. Ael. inprimis Lamprid. in Vita eius, Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.